- PAESTUM
- PAESTUMLucaniae oppid. Graecis Ποσειδωνία a Neptuno scil. unde etiam Neptunia Paterculo l. 1. c. 11. dicitur, Plin. l. 3. c. 5. Oppidum Paestum, Graecis Posidonia appellatum: sinus Paestanus. Strabo l. 5. Τὸ τοῦ Πικεντίνων, ἔθνος, μικρὸν ἀπόσπασμα, τῶν εν τῇ Α᾿δρίᾳ Πικεντίνων, ὑπὸ Ρ῾ωμαίων εἰς τὸν Ποσειδωνιάτην κόλπον μετῳκισμένων, ὃς νῦν Παιςτάνος καλεῖται, καὶ ἡ πόλις Ποσειδωνία, Παῖςτος, εν μέσῳ τῷ κόλπῳ κειμένη. Non longe abesse a Salaro fluvio innuit, Ptolem. Σιλάρου ποταμοῦ ἐκβολαὶ, Παῖςτον, Mela l. 2. c. 14. Paestanus sinus, (nunc Golfo di Salerno,) Paestum oppidum, Silarus amnis. Sil. Italicus l. 8. v. 579.—— Nunc avem Picentia PaestoMisit —— ——Conditores eius quod attinet, Solin. l. 8. Notum est, inquit, Paestum a Dorensibus constitutum. Sed aliter Martianus, Heracleensis, in Περιηγήσει.Προσεχεῖς δὲ τούτοις εἰσὶ πάλιν Οἰ ώτριοι,Μέχρι τῆς Ποσειδωνιάδος ὠνομασμένης.Η῞ν φασι Συμβρίτας ἀποικίσαι ποτέ.Lege Σοβαρίτας ex emendatione magni Cluverii. Oppidum hoc rosarum abundantiâ valde ab antiquis celebratur. Propert. l. 4. el. 5. v. 59.Vidi ego adorati victura rosaria Paesti,Sub matutino cocta iacere Noto.Ovid. Met. l. 15. v. 708.Leucasiamque petit, tepidique rosaria Paesti.Idem Ponticorum l. 2. eleg. 4. v. 28.Calthaque Paestanas vincet odore rosas.Martial. l. 4. Epigr. 42. v. 10.Paestanis rubeant aemula labra rosis.Hae rosae autem, ob caeli clementiam, bis in anno producebantur (Maiô scil. et Septembri.) Virg. Georg. l. 4. v. 118.Forsitan et pingues hortos quae cura colendiOrnaret, canerem; biferique rosaria Paesti.Martial. l. 12. Epigr. 31. v. 3.Prataque nec bifero cessura rosaria Paesto.Claudian. de nuptiis Honorii et Mariae, v. 247.—— ——Vel flore sub uno,Ceu geminae Paestana rosae per iugera regnatn.Aliis etiam floribus abundare Paestum auctor est Martial. l. 9. epigr. 27. v. 3.Paestano violas, et cana ligustra colono,Hyblaeis apibus Corsica mella dabit.Nic. Lloydius. Nunc vicus semidirutus est, Pesti, in ora Principatus ulterioris regni Neapolitani 6. milliar. ab ostiis Silari fluv. in Meridiem, uti 22. a Salerno, 18. a Velia in Boream, Baudrand.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.